473 Exp 473 EPISTULA IACOBI (1/2)

Exp Book Brogli 49690K 2022-07-20

1 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.

2 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,

3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;

4 patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

6 Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

7 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,

8 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.

9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,

10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.

11 Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

13 Nemo, cum tentatur, dicat: ” A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;

15 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

16 Nolite errare, fratres mei dilectissimi.

17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;

20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur.

21 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

23 Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

24 consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

25 Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

26 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

2

1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.

2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: ” Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: ” Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”;

4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?

7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: ” Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: ” Non moechaberis ”, dixit et: ” Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.

13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?

15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,

16 dicat autem aliquis de vobis illis: ” Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: ” Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.

19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!

20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?

21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est;

23 et suppleta est Scriptura dicens: ” Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.

25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

3

1 Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.

2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.

3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.